CESARE ORGANIZZA UNA SPEDIZIONE
Dum
Caesar navium parandarum causa in his locis moratur, ex magna parte
ad eum Morinorum venerunt legati, qui de superioris temporis consilio
se excusarent, quod barbari homines et nostrae consuetudinis imperiti
populo Romano bellum fecissent, seque ea quae imperasset facturos
pollicerentur. Caesar hoc sibi satis opportune accidisse arbitratus,
quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi
propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum
occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum
obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem recipit. Reliquum
exercitum ducendum dedit Quinto Titurio Sabino et Lucio Aurunculeio
Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad
eum legati non venerant. Publium Sulpicium Rufum legatum cum eo
praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.
Nessun commento:
Posta un commento